- CADMUS
- I.CADMUSAgenoris fil. Phoenicum Rex. Alii eum e Tyro, alii autem e Sidone arcessunt, quibus habenda potior fides, quia Cadmi aevô Tyrus nondum erat condita. Regis filium Graeci faciunt, ut suo honori consulant, quia regnavit in Graecia; sed hoc commentum refellunt Sidonii, apud Euhemerum Coum (Athen. l. 14.) Cadmum dicentes, cum sui Regis esset μάγειοος, i. e. coquus, cum Harmoniâ tibicinâ aufugisse. Id videtur verisimilius; modo is cocus intelligatur qui Ebraice dicitur, Gap desc: Hebrew, quales fuêre Potiphar et Arioch, et Nebuzaradan. Iosephus, et Graeci reddunt αρχιμάγειρὸν. Familiam quod attinet, ex ipso nomine colligimus, Κάδμον fuisse Gap desc: Hebrew Cadmoni: i. e. Cadmonaeum, ex illis puta, de quibus agit Moses, Gen. c. 15. v. 19. Hi porro Cadmonaei cum Hevaeis iidem erant. Neque obscura ratio, cur Hevaei Cadmonim, i. e. orientales dicti sunt, cum Ios. c. 11. v. 3. et 17. et Iud. c. 3. v. 3. legamus, eos occupavisse montem Hermonem, quae pars erat Terrae Chanaan maxime Orientalis. Unde est, quod pro Oriente Hermon, ut pro Occasu Thabor habetur, Psal. 89. v. 13. Cadmonaeus igitur idem qui Hermonaeus. Atque hinc factum est, ut Cadmi uxor vocetur Harmonia vel Hermione. Nempe a monte Hermone, ex quo erant oriundi. Nec iam obscurum, cur in serpentes fingantur esse mutati. Hevaei enim erant. Ovid. Met. l. 4. v. 575.Dixit: et, ut serpens, in longam tenditur alvum;Durataeque cuti squamas increscere sentit,Nigraque Caeruleis variari corpora guttis, etc.Dionysius Periegetes, v. 390.Κεῖνον δ᾿ ἂν περὶ κόλπον ἴδοις ἐρικυδέα τύμβον,Τύμβον, ὁν Α῾ρμονίης Καδμοίο τε φῆμις ενίσπει,Κεῖθι γὰρ εἰς ὀφίων σκσλιὸν γένος ηλλάξαντο.Nicander in Theriacis:Ι῏ριν δ᾿ ἥν ἔθρεψε Δρίλων καὶ Νάρονος ὁχθὴ,Σιδονίου Κάδμοιο θεμείλιον, Α῾ρμονίης τε,Ε῎νθα δύο δαςπ λῆτε νομὸν ςτείβουσι δράκοντε.Nonnus, Dionysiacôn quarto, per modum praedictionis:Κάδμος ἀμειβομὲνων μελέων ἑλικώδεϊ μορφῇΑ᾿λλοφυὴς ἤμελλε, παῤ Ι᾿λλυρίδος σφυρὰ γαίης,Ξυνὸν ἔχειν ἴδαλμα δρακοντείοιο προσώπου.Libet hîc aliûs de Cadmo fabulae priori non minus intricatae rationem aperire. Aiunt ex serpentis dentibus a Cadmo disseminatis, ortos fuisse milites magnô numerô; quibus in mutuam perniciem ruentibus, solum quinque superstites universam Boeotiam imperio suo subiecisse. Hâc fabulâ nihil ineptius. Hinc Cadmea victoria, Καδμεία νέκη, λέγεται ὑπὸ τῶ κακῶς νικώντων. Οἱ μὲν λέγουσιν ὅτι Οηβαῖοι νικἠσαντες, ὕςτερον ἐπὶ τῶ ἐπιγόνων ἡττήθησαν. Οἱ δὲ ὅτι Οἰδίπους τὸ αἴνιγμα λύσας, ἔπαθλον την` μητέρα ἔγημε. Τίθεται δὲ καὶ ἐπί τῶ ἀλυσιτελῶν, ὅτι Κάδμος ἀνελὼν τὸν την` Α᾿ρείαν κρήνην τηροῦντα δράκοντα, έθήτευσεν Α῎ρει ὀκτὼ ἔτη. Suidas. Idem, Καδμείαν νίκην ἀποδιδόασι την` ἐπὶ τῆς ἀλυσιτελοῦς νίκης, ἐπεὶ Ε᾿τεοκλῆς καὶ Πολυνείκης μονομαχήσαντες, ἀμφότεροι ἀπώλοντο. Ε῞τεροι δέ φασιν αὐ την` λέγεςθαι, ἐπ´ὶ τῶ νικώντων μὲν τοὺς πιλεμίους, πλείονας δὲ τῶ οἰκείων ἀποβαλλόντων. Sed bene est, quod in illo, quicquid est reconditum, Phoenicius sermo detegit. Rem paucis explicat Bochartus ὁ μέγας. Primo, inquit, Cadmus Hebraeâ phrasi dicitur fecisse milites, quos conscripserat. Sic. 1. Sam. c. 14. v. 48. Gap desc: Hebrew et secit copias, i. e. conscripsit. At quorsum ex serpentis dentibus? Resp. Phoeniciâ linguâ quae partim fuit Syra; partim Hebraea, Gap desc: Hebrew dentes serpentis erant areae Cuspides, qualibus primus in Graecia Cadmus milites suos armavit. Is enim repertor aeris. Hyginus c. 274. Cadmus Agenoris filius aes Thebis primus inventum condidit. Proinde lapis aerosus, ex quo fit aes, Cadmia dicitur, Plin. l. 34. c. 1. et 10. Iam, ut conscripti milites ad numerum quinarium redigerentur, fecit ambiguitas vocis Gap desc: Hebrew,>quae pro soni varietate aut quinque significat, aut cum, qui ad bellum expeditus, et accinctus est. Vide Exod. c. 13. v. 18. Ut rem in pauca conferam; De Cadmo verisimile est suâ linguâ Phoenices in hunc modum scripfisie. : Gap desc: Hebrew quae verba sic reddita sunt. Fecit exercitum quinque virorum, armatorunt ex dentibus serpentis, cum reddi debuislent, Conscripsit exercitum expeditum virorum armatorum cuspidibus, i. e. hastis aereis. Tales enim olim hastae Graecorum. Aere scil. pro ferro prisci mortales utebantur. Porro idem Cadmus, aliud in Graecia sui monumentum aere perennius reliquit, nempe literas, α. β. γ. δ. ε. ι. κ. λ. μ. ν. ο. π. ρ. σ. τ. υ. quas a Cadmo se accepilse Graeci pene omnes agnoscunt. Herodot. l. 5. c. 51. Οὶ δὲ Φοίνικες οὗτοι ὁι συν` Κάδμῳ ἀφικόμενοι, etc. εἰσήγαγον διδασκάλια εἰς τοὺς Ε῞λληνας καὶ δὴ καὶ γράμματα οὐκ ἐόντα πρὶν Ε῞λλησι. Zenodotus de Zenone apud Laertium.Εἰ δὲ πάτρα Φοίνιςςα, τίς ὁ φθόνος; ἦν καὶ ὁ ΚάδμοςΚεῖνος, ἀφ᾿ οὗ γραπτὰν Ε῞λλας ἔχει σελίδα.Literas tamen in ipsa Phoenice natas non crediderim. sed a Syris, vel Aslyriis ad Phoenices devenisle. Diodor. Sic. l. 5. Συροὶ μεν` ευρεταὶ γραμμάτων εἰσὶ, παρὰ δὲ τούτων Φοίνικες μαθόντες τοῖς Ε῞λλησι παραδεδώκασιν, οὗτοι δ᾿ εἰσὶν ὁι μετα Κάδμου πλἐυσαντες εἰς τὴν Εὐρώπην. Plin. l. 7. c. 56. Literas semper arbitror Assyrias fuisse; sed alii apud Aegyptios, alii apud Syros repertas volunt. Utique (malim utrique) in Graeciam intulisse e Phoenice Cadmum. Iosephus contra Apionem, l. 1. contendit, literarum usum apud Graecos Cadmô esle multô recentiorem: Οἱ γοῦν (inquit) αρχαιοτάτην αὐτῶν την` χρῆσιν εἶαι θέλοντες, παρὰ Φοινίκων καὶ Κάδμου σεμνύνονται μαθεῖν. Οὐ μὴν, οὐδ᾿ ἐπ᾿ ενείνου τȏὐ χρόνου δύναιτό τις ἂν δεῖξαι σωζομεν´ην ἀναγραφὴν οὑτ᾿ εν ἱεροῖς, οὐτ᾿ εν δημοσἰοις άναθήμασιν. Additque post multam quaestionem tandem constitisle, Graecos Troiani belli tempore adhuc ignorâsle literas, atque id esle in confeslo, nullum apud eos extare scriptorem Homerô antiquiorem. Nec deesle, qui Homerum ipsum asserant, poemata sua non scriptis; sed recitantium memoriae commisisle. Sed pleraque haec plane falsa sunt. Neque enim in Graecia deerant inscriptiones, non Homerô solum, sed et Troianô bellô vetustiores. Talis illa Amphitroyonis, quam Thebis, in Ismenii Apollinis remplo, literis Cadmeis in tripode incisam se legisse scribit Herodotus;Α᾿μφιτρύων μ᾿ ἀνεθηνεν ἐὼν ἀπὶ Τολεβοάων.Facta haec aetate Laii, qui Cadmum habuit proavum. Ibidem legere est duas alias inscriptiones pene eiusdem aevi. Scriptores Graecos quod attinet, quamvis hodie nullus exstet Homerô vetustior, tamen olim multi extierunt, de quibus vide Bochartum Geograph. l. 1. Chanaan. c. 19. 20. Contrariô errore Tzetzes probare nititur Graecos habuisle literas, etiam ante Cadmum, duplici argumentô. Priore, quod oraculo redditum fuit Cadmo.Φράζεο δὴ τὸν μῦθον Α᾿γήνορος ἔκγονε ΚάδμεΗ᾿οῦς ἐγρόμενος, etc.Alterô argumento, quod Bellerophon antiquior Cadmô scriptas tabellas de sua caede attulit. Sed utrumque argumentum futilissimum est, inquit illustris Scal. ad Euseb. Nam utrumque gestumfictum est a Poetis. Potuit vero aliud regeri, nempe prius argumentum prorsus esse ἀνακόλου1ον. Oraculum ipsi Cadmo in Gaecia redditum est, ergo literae tunc temporis erant in usu inter Graecos. Non sequitur. Multi populi ante literarum usum habuêre suos vates, In posteriore argumento Tzetzes supponit rem falsissimam, nempe Bellerophontem antiquiorem esse Cadmô. Nam Bellerophontis avus Sisyphus, et Cadmus σύνχρονοι fuêre. Ab hoc Cadmo eruditi Academiam, quasi Cadmiam deducunt, quô nomine indigitari, locum Musis studiisque consecratum, notissimum est. Nic. Lloydius. Vide Academia, Item Societas: de Cadmo autem porro Tacit. Annal. l. 11. c. 14. Plut. Vossii Aristarchum, l. 1. c. 10. Pausan. l. 9. Ovid. l. 3. Met. Hygin. fabul. Natal. Com l. 9. c. 14. Alexandr. Rossaeum, in Mystagogo poetico. Addo, quod Gortynae, quae mediterranea Insul. Cretae urbs, cultum esse, e Solino discimus, qui c. 17. Iidem, ait, Gortynii et Cadmum colunt, Europaefratrem, ita enim memorant. Nisi hic, verba sunt Vossii, non Cadmum scripseret, sed Atymum ex Iove et Cassiopea natum, ut est legere apud Apollodorum Biblioth. l. 3. Vide Vossium de Idolol. l. 1. c. 13. sub fin. De tempore eius in Graeciam adventus, non idem sentiunt Eruditi. Circa Iosuae aetatem id factum esse, quidam contendunt: Alii sub exitum Israelitarum ex Aegypto, eum ex eadem regione in Graeciam, coloniae Ducem, migrâsle atque ibi urbem Thebas, ad imitationem Thebarum Aegyptiarum condidisse volunt. Secundum eosdem, Cadmus in insul. Rhodum appellens, ἀνθρωποθυσίαν incolas docuit; neque alias, quam Aegyptias literas Graeciae dedit, quae Phoeniciae, sicut et ipse dictus, tum quod Phoenices Graecis, quam Aegyptii, notiores essent: tum quod Cadmus ex Aegypto in Phoeniciam prius transiit, ob navigationis commoditatem, autequam in Graeciam perveniret. Eundem e patria sua in Graeciam Liberi Patris sacra, in Samothraciam vero Cabirorum mysteria, attulisse dicunt; inter quos apud Graecos Cybele quoque habita est, Deorum mater et praecipuô honore apud Phrygas culta. Ante Cadmum autem, Cecrops Athenarum conditor, et post hunc Danaus, Argivorum Regni auctor, ex eadem Aegypto in Graeciam colonias deduxêre, qua de re vide Franc. Burmannum ad Iosuae c. 24. sub fin aliosque: ut et in voce Harmonia. Filiam Cadmi huius Agaven duxit Echion, unus de quinque Dentigenis, plebi Thebanae mutuis caedibus interemptae superstitibus, ut videre est apud Apollodor. l. 3. Quibus genitus Pentheus Cadmo in Regno successit: Post Penthea, Polydorus Cadmi filius Thebis Rex fuit. Huic filius Labdacus; qui Laium procreavit, eô anniculô relictô, pari cum Pentheo morte sublatus. Laius parer fuit Oedipi, quô Eteocles natus est. Atque haec fuit Cadmeidarum successio, ex tertio Apollodori, in epitomen hodiernam redacti,>plena Tragicis infortuniis ac facionoribus apud Casp. Barthium Animadversion. ad Papinium Statium l. 3. p. 313.II.CADMUSmons Laodiceae superimminens, e quo Lycus fluv. exoritur, apud Strabonem: vide Salmas. ad Solin. p. 828.III.CADMUSnomen artificis apud Horat. Serm. l. 1. Sat. 6. v. 38.Tune Syri, Damae, aut Dionysi filius, audesDeicere e saxo cives, et tradere Cadmo?
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.